Latin
CAPVT V
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 87.9
Unproofread scanNot analysed yet
Interea ocium habent insidiandi iis qui è pagis adveniunt, sive pascendi pecoris, sive aquandi, sive quidpiam aliud agendi gratia; comprehensis illicò compedes iniiciunt, ut iis remigibus utantur. Si industrii fuerint, &bimestri solummodo spacio piraticam exercuerint, segnes admodum fuisse necesse est, nisi duodena mancipia nacti fuerint: quorum numerum ea ratione augendo, paulatim majores naves sibi comparant, donec triremis alicujus fiant domini. Quod si forte fortuna binae Piratarum turmae simul societatem ineant: tum liberiùs grassantur: non minùs enim hostes sunt sanguine junctorum quàm quorumlibet exterorum, nulli prorsus parcentes. Bini duntaxat piratae impetum facere audebunt in Squirasse, Marciliane, Luc, &ejus generis minuta navigia.