Latin
88.1 to 88.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 88.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At onerariam navem adgredi non audebunt, modò aliquot tormentis bellicis praedita sit. Hac igitur ratione piratae in mari grassantur, sensimque potentiores facti, omnibus insulanis sunt formidini, adeò ut miseri rustici perpetuò in majore metu versentur, quàm avicula cui auceps insidiatur: nam dum quispiam maximè securum se putat, ab illis opprimitur; imò ipsi etiam piscatores. Atque ut hujus rei exemplum adferamus: Cùm in Paxo, olim Ericusa dicta, insula essemus, non procul à Corcyra, &cum itineris duce stirpes aliquas perquirerem, piratae eam navem quae nos eò advexerat, cum ipsis nautis abduxerunt. Item alio tempore magna navis oneraria Veneta Priola appellata, in portu cujusdam insulae maris Aegaei fixerat anchoras, cui nomen Zia, olim verò Cia, commodum ventum exspectans ut Constantinopolim proficisceretur: lembus quidam ex Andri insulae portu solvens, secundo vento in nostrum portum delatus est, quo admodum serò pervenit. Hunc piratarum lembus persequens in portum simul ingressus fuisset, nisi piratae nostram istîc navem conspexissent: eam ob causam in alium portum, qui post insulam erat, sese subduxerunt, tenebris iam obortis. Sed postridie ante lucem piratae octo numero inter arundines sese abdiderunt, auroram exspectantes, &lembum qui in littore erat, occupare sperantes, quem vi cum his qui inerant abducerent. Idque sine dubio praestitissent, nisi auxilium tulissemus. Simulatque verò qui in lembo erant, sese oppressos à piratis animadverterunt, robustiores viri in mare insilierunt, ut natando saluti suae consulerent: at reliqui cum feminis &paruulis qui in lembo remanserant. in piratarum potestatem venerunt. Adeò temerarii erant hi piratae, ut in nostro, qui multi eramus, conspectu, miseros captos è portu abducere vellent. At noster nauclerus tormentum bellicum in illos explosit; &sclopetariis per navis foros dispositis, aliud tormentum in ipsos emisit, ut captum lembum deserere &ad suos redire cogerentur. Sed &cùm è portu egredi voluissent, proximè nostram navem illos navigare necesse fuisset.