Latin
89.5 to 89.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 89.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus O montes nobis celsiores videbantur quàm reliquarum insularum antè conspectarum: nam Cretae montibus inferiores non apparebant. Ipsa urbs Cos à solis Turcis habitatur, &in universa insula duo duntaxat sunt pagi à Graecis habitati: urbs &arx etiam Stancou appellantur. Haec in edito sita, turres orbiculares habet majores arcibus Lesbi &Tenedi: illa autem humili loco sub arce ad maris littus. Insula animantibus abundat, longiorque est quàm lata: illius oram diu legimus, secundo vento delati, omnibus velis expansis (nam tempestas jam defierat) &additamentis etiam adhibitis. Eâ porrò ad dextram relictâ Rhodium mare ingressi sumus. Cùm procul ab urbe Rhodo adhuc abessemus illam supra collem exiguum, in mare protensum, sitam conspeximus: quia verò praealtas habet turres, &pharos in quibus lumen reponitur, cujus conspectu naves dirigantur, ne à portu aberrent, procul nobis apparuit. Viciniores facti, comperimus veterem, quam referunt fuisse urbem, colliculo rotundo impositam ad littus maris, binis milliaribus distare ab hodierna urbe: aiuntque istîc coenobium fuisse equitum Rhodiorum: praeter splendida aedificia, munitum esse locum, qui etiam diligenter à Turcis adservatur. Tandem ante insulam appellentes, anchoris jactis è navibus descendimus, atque urbem perlustratum ivimus. Singularia quadam Rhodi observata.