Latin
CAPVT XIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 89-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. VRES Rhodus partim in declivi collis molliter descendentis sita est; altera pars littus occupat. Maxima eorum qui pagos totius insulae incolunt pars, Graeci sunt: his urbem interdiu ingredi ad operas faciendas &annonam comportandam, atque in ea toto die commorari licet: at ut nocte istîc haereant, non concedunt Turcae, ob seditionis atque proditionis metum. Inferre tamen ideò nolumus, quin hoctu Christiani aliqui istic permaneant: nam pleraque eorum mancipia Christiani sunt.