Latin
CAPVT XIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 90
Unproofread scanNot analysed yet
Senatus item Venetus istic negotiorum Procuratorem, sive, ut vocant, Factorem, qui noctem in urbe Turcarum Imperator perpetuò ducit, alunt, tametsi omnes ejus famuli Christiani sint. quinque triremes bene instructas habet, quarum Praefecti cura est, liberum reddere mare ab incursionibus piratarum in Cyclades &Sporades insulas, aliaque Graeciae loca Turcico dominio subjecta: tum etiam ut Mediterraneum mare sibi subjectum habeat, atque reliquam Graeciam tutam praestet. Nam plerumque cum suis triremibus excurrit: &si quem piratam in mari vagari intelligat, eum persequi non cessat, donec inveniat. Omnia equitum Rhodiorum cum Gallorum tum aliarum nationum aedificia integra adhuc permanent. Turcae enim nulla insignia, nullas picturas, sculpturas, aut inscriptiones quas istic invenerunt, abstulerunt: nam &hodie plurimas inscriptiones Gallicas &Italicas legere licet. Asserimus insuper Turcas hanc consuetudinem perpetuò observasse, ut omnes arces &propugnacula occupata, qualia invenerunt conservarent; nihil enim unquam structurarum aut sculpturarum diruunt. Postridie urbe egressi, vicinos quosdam pagos adiimus, sacris Caloierorum Graecorum interfuimus, &eorum hortos perlustravimus, punicorum, aureorumque malorum, zyzipharum &sebesten, cujus fructu viscum conficiunt, arboribus, quibus abundant, probè instructos: aderant etiam ficus, amygdalae &oleae. Pagorum Rhodi incolae Graecam religionem observant, &rerum propria nomina habentium vocabula adhuc retinent. Nocturnae Turcarum excubiae cùm Rhodi, tum aliis Turcae dominio subjectis arcibusi alta voce fiunt (non campanarum sonitu, ut in Italiae urbibus &Epidauri) respondentibus sibi invicem excubitoribus. Rhodi moenia in eodem adhuc statu permanent quo fuerunt cùm urbs Equitibus adempta fuit: nec quidquam ab eo tempore immutatum. Istic inveniuntur venales elegantes &variis coloribus acu pictae merces, praesertim verò lectorum tentoria, sericeis staminibus crucis in formam decussatim consuta. Ipsa pictura frondes repraesentat, differtque à Turcica, Chia &Cypria. Onocrotalus avis, Jaculus serpens: Turcicorum militum modestia.