Latin
STATIM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 91
Unproofread scanNot analysed yet
Quum verò &folia &caulis illa extima pars valdè sicca essent, nihil mirum, si aciditatem, quam fortè habuerit, in illis deprehendere non potuerim: nihil tamen asserere volo, sed meam opinionem dumtaxat dubius profero. Quâ porrò in regione eam plantam observasset &legisset Colius, nihil in chartâ quâ folia involuta, erat adscriptum, nec quidem an aliquo in usu apud incolas esse comperisset. Operae pretium tamen me facturum existimabam, si mutilam plantam qualem conspiciebam, in tabellâ exprimendam curarem, quae hîc adponeretur. CETERVM, illorum foliorum quorum picturam hîc damus, nonnulla orbicularis paenè erant formae, hoc est, quinque uncias longa, totidem lata, praesertim infimâ parte, pediculo cui videlicet inhaere bant, proximâ, summâ verò, aliquantulum mucronata; alia, tametsi ejusdem longitudinis &circa pediculum latitudinis, sensim tamen in mucronem desinebant, nec adeò sphaericae formae erant, sed hederae folium angulorum expers, aut convolvuli majoris quodammodo referebant, ejusdemque formae unum inter reliqua conspiciebam, cujus longitudo &latitudo sex unciarum crat: porrò non valdè densa sive crassa erant ea folia (nescio an siccitate id accidisset) &supinâ parte quendam viridem colorem retinebant, pronâ autem, ex albo pallescebant, &pediculis binas uncias longis nitebantur, à quibus nervus prodiens per medium folium secundùm longitudinem protendebatur, &ab illo deinde alii minus tumentes nervi inaequali situ oriebantur, ex vtroque latere quini aut seni, qui ad folii oras usque excurrentes, intermixtis multis obliquis venulis, magnam gratiam folio conciliabant: summi caulis abrupta pars, teretes quosdam &oblongos folliculos inter folia proferebat, sed eos, ut mihi quidem videbatur, novellos &recenter natos, eosque inanes &siccos, ut facillimè confringerentur. Sedum Madagascaricum. CAP. XXII. CVM plantis supradictis, reperiebatur etiam in Colii sportulis pagina, cujusdam plantae qualemcumque historiam Teutonico sermone conscriptam continens, quam quia exoticae plantae erat, in hunc modum Latinam faciebam. MADAGASCARICVM Sedum ad cubitalem altitudinem assurgit, caule recto, rotundo. multis articulis &nodis septo [foliorum quae deciderant vestigia dicere velle arbitror] &crassis, orbicularibus, in ambitu tamen serratis foliis praedito: in cujus fastigio exoriuntur parvi ramuli flores sustinentes, qui initio vesiculae aut nolae vel digitalis quandam similitudinem habent [floram calices haud dubiè intelligit) deinde rotundis illis vesiculis, quarum color flavus, sese expandentibus, prodeunt carnei sive purpurascentis coloris flores quadriparti: to divisi, Nicotianae sive Tabaci floribus non valdè dissimiles; è quorum umbilico exeunt quatuor tenuia staminula, ut in Lilii albi floribus: marcescentibus floribus, succedit semen in vesiculis illis vel nolis ex flavo pallescentibus, aspectu sanè jucundis, inclusum: digitis porrò compressae illae vesiculae, crepando ingentem sonitum edunt, quia concavae: radix in multas fibras spargitur; quae deinde, in quosdam nodos hinc inde quodammodo abeuntes, tandem in capillares fibras desinunt.