Latin
STATIM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 92
Unproofread scanNot analysed yet
Nascitur in ejus insulae Promontorij, nobis Carenwater appellati, scopulis, à littore sursum versus Continentem ascendendo, ubi diversis temporibus legi, annis videlicet à nativitate Christi nonagesimo octavo supra millesimum &quingentesimum, &millesimo sexcentesimo, lisdem autem facultatibus praeditum est, quibus nostrum Sedum. Haec quidem in chartaceâ paginâ adnotata reperiebam, sed nullâ plantâ adjuncta, quae si addita fuerat, perierat.