Latin
95.5 to 95.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 95.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si terni aut quaterni duntaxat invenirentur, coniici posset, eos Regis cujuspiam curâ excisos: sed cùm multi sint, nonnulli cxigui, ut qui pone Minervam, in foro apud Pantheon, &apud Aram caeli Romae conspi ciuntur; alii ingentes admodum, ut qui apud Populo, &Pontificis palatium sunt, atque omnes Aegyptiacis sive hieroglyphicis characteribus insculpti; statuere possumus cos olim excisos, ut tumulis quibus in Aegypto corpora condita reposita erant, imponerentur, minimè autem ut templis dicati essent. Plurimi videntes solidum lapidem, tam ingentem, tam longum, &crassum, adeoque expolitum, fusilem esse credunt (nam omnes obelisci ex lapide Thebaico sunt excisi, multis granis distincto duorum aut trium colorum, ut sturni avis collum: inde factum, ut veteres Graeci Psaronium cognominarent: ψάρςς enim Graecis, stur num significat) sed hallucinantur, nam ejus varietas &granorum distinctio, ex saxi (quod hujusmodi coloris) naturâ est. Tanto magis admirandi obelisci videntur, quòd ex solido lapide constent; quemadmodum si quis imaginaretur, se quadrangulam aliquam turrem intueri ex unico lapide exstructam. Omnes qui nunc sunt Romae obelisci, jam in Aegypto insculpti fuere antè quàm Romulus unquam pedem Romae figeret. Rupes sive Latomia, unde excisi sunt, adeò solida est, nec ullis venis distincta, ut exscindere istic liceret solidam &unico lapide constantem turrim, crassiorem atque altiorem, quàm binae illae sunt turres ad Divae Virginis phanum Lutetiae, si humanâ industriâ moveri posset: nam montem integrum duorum milliarium longitudine, solido eoque sine ullis venis lapide constantem, videre est, ex quo colossi vel obelisci exscindi queant quantae quis voluerit crassitudinis &altitudinis. Tres colles murorum Alexandriae ambitu continentur, qui scopar rii, sive sordium montes cognominantur, ut ea loca quae Lutetiae Les veiries (in quae videlicet omnes sordes &animalium cadavera abiiciunur] nuncupantur. Elegantes aquaeductus, ingentes cisternae, atque putei qui Nili aquam excipiunt, observatione profectò digni adcò enim aenim probâ materie, atque tam magnifico opere exstructi sunt, ut adhuc integri persistant. Necessarii etiam omninò erant: nam Alexandriae incolae semel in anno eos implere solent, cùm Nilus inundat, ad totius anni usum.