Latin
CAPVT XXI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 96-3
Unproofread scanNot analysed yet
Per ingentem canalem primum universas urbis cisternas replent, in quibus depuratur &limpida redditur. Tota autem urbs supra ejus modi cisternas &puteos exstructa fuit olim firmo lapidum &laterum opere, quoniam rara per Aegyptum nascuntur ligna, praeter frequentes Palmas, quae ad aedificandum prorsus sunt inutiles. Aegyptii rustici per agros palmas abortivas &quae vitium fecerunt, requirere solent, quarum cacuminibus excisis, candidam medullam eximunt, &in foro venalem proponunt: ea cruda vescuntur, cynarae enim saporem refert. Veteres Palmae medullam sive cerebrum nuncuparunt, Graeci ἐγαέραλον. Advertendum tamen est, Varia esse Palmarum genera: spinosum enim in Creta observavimus genus, ab eo differens quod nautae ex Hispania advehunt &Cephaloni (Aispani Palmitos) vocant; pumilam videlicet illam Palmam quam Rotomagenses &Lutetiani Aromatarii in suis officinis recentem venalem proponunt, &quaternos vel quinos asses aestimant. Jchneumonem hodierno adhuc tempore in multis Aegypti aedibus cicurem adservari: &alterius chneumonis vespa adversus Phalangium certamen.