Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 96
Unproofread scanNot analysed yet
de Avibus, vespertiliones in Creta insula se observasse ait, nostris vulgatibus majores, magnasque aures habentes curvo ungue in singulis membranaceis pinnis, sive, ut ille appellat, alis praeditos, quo se de saxis suspendunt: quâ nota à nostratibus differre existimat: sed fallitur, nam nostri eos ungues etiam habent: Crotenses tamen non conferendos censeo cum iis qui à me hoc capite sunt descripti. Ourißia sive Tomineio. CAP. II. VNTER exotica animalia quae ornatissimus vir lacobus Plateau, in suo instructissimo museo habet, perpusilla quaedam avicula erat, quam Theveti Govambuch esse Tarbitrabatur. Eam quum Provincialis eorum qui in Brasilia viventes, patres è societate lesu se profitentur, conspiceret in urbe Tornacensi apud ipsum lacobum, portentosam illius originem praesentibus quibusdam ex ea societate enarrabat: Brasilienses videlicet huic aviculae nomen Oarißia imposuisse, quod Latinè redditum, Solis radium significat: ex musca procreari: &se conspicatum partim muscam, partim avem, testari posse: primum ejus colorem esse nigrum, deinde cineraceum, postea roseum, denique rubentem, postremò caput ejus Solis radiis expositum, omnem colorem referre. Quae de aviculae ortu admirando Pater ille referebat, omnem fidem superare videntur; eam ob causam nihil hîc attinet plura dicere: sed quia ipse lacobus aviculae iconem coloribus expressam anno à Christo nato millesimo sexcentesimo tertio ad me mittebat, cam in lignea tabella delineandam &sculpendam curabam; atque ex ipsa icone coloribus expressâ, quâ poteram fide, ejus historiam concinnabam, quam Lectori propono. ERAT porrò haec avicula, ut ex picturâ observabam, à rostri mucrone ad pennarum Fig caudae extremitatem, tres uncias longa: caput videlicet cum integro rostro uncialis cum semisse erant longitudinis; alae ad exsisi tremam paenè caudam porrectae, parem habebant longitudinem: dorsum vix unciam latum erat; ejus &alarum color ex cineraceo fuscus, ventris cineraceus, pennae quae in cauda, obscurè rubescentes; earum extrema pars nigra: capitis, colli, gutturis plumae elegantissimi coloris ex aureo, rubro, &flavo mixti, quae Soli expositae, admirabilem varietatem, prout obvertebatur caput, ostendebant: rostellum nigrum tenuissimum &maximè acutum: pedes valde exiles, nigri, quatuor digitis, ut reliquarum auicularum, praediti; quorum tres in anteriorem partem porrecti, quartus in posteriorem. Cl. V. Doctor Everardus Vorstius Medicinae Professor in Academia Lugdunensi apud Batavos, similem aviculam in Italia apud Antonium Gigantem Foro-Semproniensem, Cardinali Palaeoto à secretis, se vidisse mihi affirmabat, quam ille Cinconi nominabat, &è Mexico allatam dicebat.