Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
CETERVM, ejus aviculae, aut certè illi persimilis, mentionem facere videntur, quotquot de Americanis Provinciis aliquid prodiderunt; varia tamen nomina, pro regionum, in quibus reperitur, diversitate, illi tribuentes. Nam Consalvus Ferdinandus Oviedus cap. XLVIII. sui Summarii, passerem Mosquitam appellat. Reperiuntur, inquit, quaedam aviculae adeò exiguae; ut extremi pollicis articuli magnitudinem non aequent, &,pennis evulsis, ejus dimidiam partem vix excedant. Hujus aviculae volatus adeò praepes &celer est, ut alarum motus non magis conspici queat, quàm crabronis, neque quispiam praetervolantemvidet, quin crabronem esse existimet. Illarum nidi, avicularum magnitudini respondent: ego hujusmodi aviculam conspiciebam, quae in monetaria trutina, quâ aurum appendi solet, cum suo nido posita, bina pondera Hispanis tominos dicta, dumtaxat pendêret, hoc est, grana viginti quatuor; cui si pennae evulsae fuissent, minùs gravis haut dubiè futura erat: pedum &unguium exilitate cum illarum avicularum pictura, quae ornatus gratiâ, in librorum marginibus interdum adiici solet, comparari poterat: ejus plumae elegantibus coloribus praeditae, aureo, viridi, &alterius generis: rostrum habebat pro corporis proportione, illudque adeò tenue, ut acus quâ vestes sarciuntur, magis exilis esse nequeat.