Latin
CAP. XXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. VINQVE dierum ultra Alexandriam itinere versus Africam tendentibus, solitus dines occurrunt, Divi Macarii cognominatae, D. Antonii solitudinibus conterminae, quas Caloieri Arabes inhabitant, ejusdem cum Graecis religionis: plurimaque istîc sunt Arabum monasteria Graecis permixta. Incidimus Alexandriae in Nobiles quosdam Venetos, qui nuper inde reverterant: quorum nonnulli curiositate quadam Tamarindorum qui istîc crescunt, ramulos cum suis floribus retulerant. Istic etiam tanta lapidis aëtitis abundantia reperitur, ut eo naves onerari queant: inde olim mercatores Romam devehebant. Plinius enim aëtitem lapidem, cognomine Cissitem, in Aegypto sponte nasci circa Copton tradit. Inter reliquas lapidis aëtitis facultates, veteres nobis scriptum reliquerunt, eo furem deprehendi, quae etiamnum apud Graecos in usu est; ejus etjam Dioscorides meminit, sed plenè eam non describit. Furem igitur deprehendere volentes Graeci, omnes furti suspectos simul evocare solent: multis ceremoniis rem peragentes: admurmurant enim Caloieri multa verba, dum massam pinsunt sine fermento, è qua parvos panes conficiunt ovi magnitudine: horum, singulis qui convenerunt, terni totidem bolis, nullo potu addito, deglutiendi praebentur. Id experimentum nos fieri vidimus: atque qui furtum commiserat, nunquam tertium panem devorare potuit, quinimò dum deglutire nititur, parum abfuit quin suffocaretur, propterea reiicere coactus est. Monachi Graeci id observant tanquam peculiare secretum, nec cuiquam communicare volunt. Intelleximus tamen illos lapidis aëtitis pollinem suae massae, dum panes hos conficiunt, inspergere. Locus à Caesare Pharus nuncupatus, quique tum insula, nunc continenti junctus est, arcemque habet admodum incommodam: nam singulis diebus aqua è cisternis Alexandriae hausta camelis in eam devehenda est. Omnium Alexandriae aedificiorum tecta plana sunt &constrata, quemadmodum vulgò apud Turcas, Arabes &Graecos, ubi incolae noctu dormiunt, ad frigidiorem auram captandam, omni anni tempore, cùm aestate, tum hieme. Aegyptii autem &Arabes supra reliquas nationes sub dio quovis tempore pernoctare delectantur, nullo etiam lecto substrato; modò enim chlamydem aliquam habeant qua se tegere queant,2 lectos negligunt; non ignorantes, plumis confarctos lectos plurimum nocituros. Mirum igitur videri non debet, si ejus regionis homines adeò exactè stellarum cursum earumque ortum &occasum observare potuerunt: illis enim tota nocte conspicuae sunt, ob aërem purum &minimè nubilum. Alexandrini Arabicè vel Mauritanicè naturâ loquuntur: at Turcae illis permixti, sermone ab iis admodum differente utuntur. Et cum istîc multi Iudaei, Itali &Graeci versentur, variorum idiomatum invaluit usus.