Latin
CAP. XXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 98
Unproofread scanNot analysed yet
Olim Graecè loquuti sunt: nam cùm Alexander Aegypto subacta Alexandriam condidit, verisimile est, relictis illic Macedonum coloniis, linguam Graecam admixtam fuisse. Caloieri Iacobitae &Graeci aedificium istîc habent pro Patriarchatu cum suo templo, eo loco in quo reconditum erat D. Marci cadaver, antè quàm Veneti Venetias transferrent. Latini &Iudaei, sua istîc peculiaria templa habent. Inter singularia quae nobis Florentinus Consul ostendit, cùm aromata nos requirere animadvertisset, degustandam dedit radicem Arabibus Bisch nominatam: ea nobis tantum calorem in ore per intogrum biduum excitavit, ut flagrare videretur. Plurimi recentiorum hujus radicis gratia Auctores Arabes conviciis ferè confecerunt, eos toties mendacii arguentes, ut referre pudeat: cùm tamen ipsis nunquam nota fuerit. Exigua est, parvi napi instar (alii Napellum vocant) &adeò vulgaris Turcicis aromatariis, ut nullus eorum venalem non habeat. *Eiusmodi etiam consuetudinem apud plerosque Hungaros iter facientes, dum apud eos versabar, observabam, &plerumque lapidem pro cervicali capiti subucere. Ex Alexandria in Cairum profectio.