Latin
97.5 to 97.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 97.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Thevetus quidem cap. XLVIII. Singularium Franciae Antarcticae, sic scribit. PraeterGouam. mittere nequeo aliam avem Genambuch appellatam, scarabeo Lucano aut grandi musca buch. non majorem, quae, licet omnium avium, ut arbitror, minima, tam elegans tamen est, ut fidem superet: ejus rostrum oblongiusculum, &valdè tenue, color cineraceus; &tametsi adeò exigua, ejus cantus admodùm suavis est. Lerius autem cap. XI. Historiae Americanae his verbis. Sed pro fingulari miraculo, praetermittenda non est ob insignem exiguitatem, avicula pennis exalbidis &splendentibus praedita, quàm Brasilienses Genambuch appellant: nam licet crabrone aut scarabeo LuGonamcano major non sit, valde tamen canora est, &magnâ ex parte praealto illi milio Avati ab buch. incolis dicto (mayzum intelligit) aut aliis plantis similis magnitudinis insidens, adeò est in cantu assidua, ut nemo qui non audiret &conspiceret, ex tantillo corpusculo tam suavem &sublimemcantum prodire posse sibi persuaderet, sic ut nostrae lusciniae cantui non cedat. Emeu avis. CAP. III. NNO nonagesimo septimo supra millesimum &quingentesimum à Christi nativitate, Batavi Amstelredamum reduces è prima Navigatione quam biennio antè Ain Indiam Orientalem instituebant, admirabilem Avem adferebant, in Banda Emen, Eme. insula, Moluccarum una, ut aiebant, natam, &ab incolis Emen, sive Eme, appellatam, qualem in tota Europa antè conspectam non fuisse arbitror. Hanc urbis Cydaio in lava majore Regulus, pro honorario dederat loanni Scellinger, navis, cui nomen Amstelredamum, Nauclero. Ea, postquam per multos menses Amstelredami certâ pretii pactione publicè spectanda fuisset proposita, tandem in Illustrissimi Domini Georgii Everardi Comitis de Solms, &c. beatae memoriae, potestatem venit, qui illam longo tempore Hagae educavit, deinde Reverendissimo &Illustrissimo Principi Ernesto Electori Coloniensi donavit, &is demum Invictissimo Caesari Rudolpho, hujus nominis Secundo. Quùm verò valdè peregrina esset haec avis, &nemo hactenus (quod equidem sciam) ejus mentionem fecerit, praeter unum, qui Navigationis illius Diarium anno altero à reditu evulgavit, eamque valdè brevem: ex pictura quam ad avis ipsius magnitudinem Illustrissimus Comes vivis coloribus exprimendam curaverat, Illustrissima verò Domina Sabina ab Eg monda, defuncti vidua, mihi commodabat, procurante ornatissimo &honestissimo viro Antonio de Flory, ipsius Consiliario, illius exemplat, in angustam formam contractum, in lignea tabella exprimendum (adjectâ ipsius avis gemellâ plumâ, atque ad ejus pedes ovo) curabam, ut Lectoris oculis proponerem.