Latin
98.1 to 98.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 98.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
HAEC porrò avis, dum surrecto capite incedebat, quatuor pedum &aliquot unciarum altitudinem excedebat: nam collum à summo capite ad dorsi initium, tredecim paenè uncias erat longum, ipsum corpus binos pedes latum, femora cum cruribus usque ad pedum inflexionem, decem &septem uncias longa: corporis autem ipsius longitudo à pectore ad orrhopygium, trium ferè pedum erat. Pennae, seu verius plumae, totum avis corpus cum infima colli parte dorso &pectori proxima, atque femoribus, tegentes, perpetuò erant geminae ex eodem parvo brevique tuτὶ. lighn bulo prodeuntes, &sibi invicem incumbentes, superna quidem paullò crassior, inferna verò tenuior &delicatior, illaeque variae longitudinis, ut in similis avis exuvio, quod orVVM D i g. τὴι κτ, Vsigil. natissimus vir Christianus Porretus Leyden. ταάκτ. κ sis pharmacopoeus diligentissimus habebat, observabam: quae enim in infima colli parte, 7igth. libreviores erant: quae in medio corpore &lateribus, longiores, sex videlicet aut septem unciarum: quae autem in extremo corpore, . vi. circa orrhopygium (nam cauda carebat) novem uncias longae, &reliquis duriores, quan quam omnes durae &rigidae, attamen non latae, sed angustae, &rarioribus lateralibus Μιμμμν pilis ex adverso sitis praeditae, nigri coloris, quae tamen circum femora, ad cineraceum ferè tendentis, nigro permanente nervo, ut in reliquis: eam verò formam &situm habebant illae plumae, ut à procul aspicientibus, non plumis, sed villis dumtaxat tectum ejus avis corium existimari posset, quale ursinum est, &alis carere, tametsi alas haberet, sed sub plumis, latera tegentibus, latentes, &quatuor majoribus pennis nigris praeditas, ut in exuvio observabam, tametsi illae abruptae essent, nec de illarum longitudine certi quidpiam pronunciare possim, caules tamen confracti satis crassi, durique &solidi erant, atque in extimam alae partem altè ponetrabant: alae verò pars superior corpori contigua, pennas sive plumas vestitrices, illis similes quae in pectore, adhuc retinebat: ad hoc autem datas ejusmodi alas censendum est, ut currentem adjuvent, quia hanc avem non esse volucrem, nec à terra tolli posse, arbitror: crura in ambitu quinque unciarum crassitudinem superabant, crebrisque corticibus ceu squamis latis tecta erant, praesertim supra pedis inflexionem: pedes habebat crassos, duros, tribus crassis digitis praeditos, pronâ parte veluti squamis tectos, supinâ prorsus callosos; quorum medius, qui reliquis longior, tribus articulis constabat, interior uno, exterior binis: omnium ungues valdè magni, binas paenè uncias longi, crassi, duri, &cornei: ejus caput exi guum, pro avis magnitudine, &ferè glabrum, coloris ex atro caerulei, cum colli supremâ parte, in quo apparebant rari pili nigri: oculi paullò supra rostri fissuram magni, ardentes &truces, leonis oculis paenè similes; quos cingebant nigri pili, quemadmodum &meatus illos aurium parvos &detectos, quos ponè oculos habebat: rostri prona pars quodammodo arcuata erat, paulloque supra mucronem binis foraminibus, narium usum praebentibus, praedita, à cujus medio, ad capitis usque verticem porrectum diadema assurgebat corneae substantiae, tres ferè uncias altum, coloris ex flavo fusci, quod cum plumarum defluvio cadere, &,quùm plumae renascuntur, novum crescere intelligebam: supina rostri pars, ab ejus scissura ad extremum mucronem, quinas uncias longa: anterior colli pars, quatuor paenè unciis infra rostrum, bina veluti membranacea palearia, ceu barbulas, propendentia habebat duas uncias longa, coloris rubri miniati: postica similiter colli pars deplumis, à capite secundùm longitudinem rubri miniati coloris erat: deinde infima ejus pars, aliquot rubris plumulis, quibus nigrae intermixtae, tecta.