Latin
99.4 to 99.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 99.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò mihi relatum, ejusmodi aves, Moluccarum insularum non esse peculiares, sed etiam in Sumatra sive Taprobana, vicinoque illis insulis Continente reperiri. EV. CETERVM, quandoquidem in ovorum mentionem incidimus, quia Iacobo Plateau significaveram, Porretum, peregrinum &elegans quoddam ovum recenter è Moluccis allatum Amstelredami redemisse, quale antè non conspexissem, illo ipso anno M D. C. mittebat ad me peregrinorum etiam duorum ovorum, quae in thesauro suo habebat, picturam, ex qua observabam magnitudine &colore utrumque inter se discrepasse: nam Unum anserini ovi magnitudine &formâ fuisse videbatur, coloris ex albo cineracei, nigris maculis, &lineis variè distincti: Alterum verò ovi gallinae magnitudinem non superasse, ejusque colorem fuisse dilutiùs virentem; cui subcaeruleum quidpiam admixtum, majusculis etiam &minusculis nigris maculis vario ordine dispositis distinctum: quarum autem avium fuerint ova, non adscribebat, &ipsum ignorasse existimo. Gallinaceus Gallus peregrinus. CAP. IV. X octo navibus illis quae anno nonagesimo octavo supra millesimum &quingentesimum à Christi nativitate, Aprili mense ex Hollandia solvebant, ut navigationem Ein lavam &Moluccas insulas instituerent, &mense Iulio insequente magnâ tempestate, superato jam Bonae spei promontorio, affligebantur, tres à reliquis disiectae, rectum cursum lavam vsque tenere non desierunt; &negotiatione feliciter peractâ, insequente anno Amstelredamum redierunt: quinque autem reliquae, diuturnâ malaciâ valdè afflictae, tandem, relictâ ad laevam Madagascar insulâ, XVII.