Latin
99.1 to 99.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 99.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterùm, tametsi haec avis aliquas notas habere videatur cum Struthiocamelo communes, veluti exiguum caput, naturâ paenè calvum, quodque sine delectu vorat quidquid obiicitur: pedes tamen bisulcos non habet, sed tribus digitis praeditos, ut antè diximus, sine calcari, Otidis sive Tardae pedum modo, illosque adeò firmos &robustos, ut in Illustrissimi Comitis horto (quem cum ipso Comite ingressus eram, ut avem conspicerem) arborem humani femoris crassitudinem aequantem prorsus contusam viderim, &ejus corticem sublatum, ab hujus avis, Comite id asserente, pedibus &unguibus: etenim non rostro antrorsum, sed obliquè se convertens, aversis retrorsum pedibus, eos, cum quibus pugnabat, impetere solebat. Licet verò quaecumque obiiciebantur voraret, ut aurantia mala integra, &similia; ordinarius tamen ejus cibus erat similagineus sive primarius panis, quem in magna crassaque fragmenta divisum &objectum, vorabat: maximè autem recentibus gallinarum ovis delectari intelligebam, quae integra cum ipsâ testâ glutiebat: si autem parum firmâ erat valetudine, illa ipsa integra per anum reiiciebat, deinde rursus ca vorans, retinebat &concoquebat. Mihi autem affirmabant, hanc avem fuisse marem, &ex postica parte penem, cameli instar, interdum exerere, esse conspectum. Audio porrò illas naves quae anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo tertio ex Moluccis in Hollandiam redibant, binas similes aves quidem attulisse, sed in itinere mortuas, projecisse, tametsi earum exuvia sive coria, ob raritatem, conservare potuissent; illius avis aliquot ovà nihilominus relata: certè terna aut quaterna eodem anno Amstelredami conspiciebam à mercatoribus redempta, &paullò antè etiam unum Leydae apud Porretum videram, omnium, meâ opinione, maximum &pulcherrimum: dimensi enim per longitudinem ambitus, quindecim unciarum erat, per transversum autem, duodecim, aut paullò amplior, ut propter amplitudinem, pro quodam vase non minùs haberi posset, quàm Struthiocameli ova, quibus, teste Plinio, veteres nonnunquam utebantur, &adhuc nostra aetas ejus rei gratiâ usurpat: nam non semel videre memini Struthiocameli ova argento excepta &inclusa, poculorum vicem praebere: hujus tamen avis ovi testa non erat valde densa, nec alba, veluti ovorum Struthiocameli, sed externâ parte virescentis ex cineraceo coloris, &perpetuis, saltem creberrimis, quasi tuberculis, laturâ viriditate praeditis, ornata: illorum autem quae Amstelredami conspiciebam unum, ejusdem paenè erat cum illo magnitudinis, formae, &coloris, quaedam verò magis orbiculata, aliqua minora, nonnullorum etiam color dilutior &minùs elegans.