Latin
iii
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem iii
Unproofread scanNot analysed yet
PORRO non dubium est, istius negotii longè majores progressus futuros, si vestris civibus, qui navigationes in Indiam, A Ethiopiam, &Americam Deo favente adeò feliciter nunc instituunt, mandaretis, ut quibuscumque pharmacopoeis &cheirurgis quos peregrè navigaturis adjungunt, ad eorum curam gerendam, praeciperent, atque etiam ipsos navium Praefectos monerent, peregrinarum arborum ramulos cum suis foliis, floribus, &fructu, si fieri queat, cortices aromaticos, medicamentosas radices, &bulbaceas, earum fructus &semina observare, colligere, adservare, &in reditu adferre ne negligant, diligenter adnotatis singularum rerum nominibus quibus indigenae illas donant, &etiam ipsarum facultatibus, si quas obtinere intelligant. Nam tametsi adeò progressâ jam sim aetate, ut isto beneficio me fruiturum vix mihi polliceri queam: successuros tamen alios non diffido, qui satis amplam materiam hac ratione nacti, omnium illarum rerum historiam commodiùs &magis perfectè describere poterunt. INTEREA earum rerum Exoticarum quas hactenus observavi Historiam in sex Libros digessi: iisque, ut justum corpus efficerent, alios quatuor adjunxi, Aromatum &peregrinarum quarundam Plantarum Historiam continentes, Hispanico quidem sermone descriptos, meâ tamen operâ Latinos factos, &quibusdam Scholiis illustratos.