Latin
iv
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem iv
Unproofread scanNot analysed yet
CETERVM istas meas lucubrationes, quae non mediocribus vigiliis, nec contemnendis impensis mihi constiterunt, ob tabellas quae ad eas exornandas fuêre necessariae, vestro nomini, Illustrissimi, Nobilissimi &Amplissimi Ordines, consecrare volui; mihi persuadens, hanc mei animi erga vos declarationem benignè esse excepturos. Ita Deus opt. max. faxit, à quo summis votis oro ut generosissimos vestros conatus pro immensa sua clementia omni felicitatis genere prosequi dignetur, ad sui nominis gloriam, &Reipub. conservationem atquè salutem. Lugduni Batavorum, Kal. Augusti. Anno reparatae salutis humanae CID. IDC. V meae verò aetatis paenè octogesimo.