Latin
CLVSII NOMEN
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem vi
Unproofread scanNot analysed yet
VIS furor ignotos adigit penetrare recessus?
Perque immensa maris spatia haud sine crimine gentes
Indagare nouas, belloque agitare quietas?
Regnandi rabies, &opum furiata cupidò,
Quae trucibus stimulant mortalia pectora curis,
Nil intentatum sceleris liquere nefandi.
Num satius patrios foret insedisse penates,
Natalique solo placidam fouisse quietem,
Quàm genus humanum foedis vexare ruinis?
Quod si terrarum longos inuisere tractus
Gestit amor, quando aetherio de semine creta
Stare loco mens nostra nequit, motuque valescit
Acrior, &rapidos orbes imitatur Olympi:
Possumus exemplo multum experientis Vlyssei
Diuersos lustrare locos, atque extera regna,
Scilicet ut varios hominum cognoscere mores
Cura sit, aut rerum naturae euoluere causas.
tnn, 8ύ
Hinc sensim occulto veluti viget arbor ab aeuo
Nascitur illa hominum vitae prudentia rectrix,
Munere quo nullum calestia numina maius
Contulerunt terris. prudentia temperat vrbes,
Consiliisque regit populos, vt corpore regnat
Spiritus, &supero quos semine traximus haustus.
Hac fine ô medicae decus &iux inclyta gentis
Orbe sitas alio peragrasti sedulus oras;
Ne quid inexpertum tua cura relinqueret vsquam
Vnde venire queat non illaudata voluptas
cii.
Mentibus ingenuis, aut egris dulce leuamen
2bn
Corporibus. foelix operum, qui dulcia miscens
Utilibus punctum omne refers, dum diuite censu
Foecundas depromis opes telluris amicae,
Quas effundit humi cultu domefacta benigno;
Non quas interiore sinu secreta recondit
Ut vitiis hominum crudelia subtrahat arma.
Sed quis auaritiam lateat specus? horrida nauta
Per freta praecipitant animas in aperta pericla,