Latin
CLVSII NOMEN
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem vii
Unproofread scanNot analysed yet
Ne desint miseris alimenta perennia morbis.
Nec satis hoc, terrae rimatur operta prosanum
Iapeti genus, &manes descendit ad imos
Viuens atque videns, vt suppetat vnde perire
Noctes atque dies lento cruciamine poßit.
At tibi magnanimum potior sententia pectus
Imbuit, ac mentem generoso arrexit amore,
Scrutari ingenio naturae arcana potentis,
Aeternas leges, adscriptaque foedera rebus,
Herbarum genus omne, &quae natura creatis
Arboribus, varios habitus, geniosque locorum
Diuisasque satis patrias, (non omnia tellus
Omnis alit,) fruticum formas, viresque medendo
Scire cupido fuit, dubiae nec fidere famae,
Sed lustrare oculis, nec parcere sumptibus vllis.
Te duce multiplices volucrum cognoscere vultus,
Insolitasque datur facies atque ora ferarum
Cernere, sed nullo discrimine. monstra natantum
Multa tuus spectanda labos proponit, at omnis
Terror abest, miseris nec formidanda minantur
Naufragia infames scopuli, atque immania cete.
Nulli hic Sirenum cantus, nec honore carentum
Oßibus albet humus, nec lamentabile visu
Desolata suis lugent cultoribus arua.
Securus secura licet legat aequora Lector.
Has inter curas transacta est optima vitae
Pars tibi, dum pulcro vernabat flore iuuentas.
Nunc quoque par animus, quanquam inuidiosa senectus
Corporis infregit vires, minuitque vigorem,
Perstat, idemque viget studium, seruatque tenorem
Laudata ambitio saclis prodesse futuris
Annorumque fugam victrici sistere charta.
Macte senex animi, decet in statione graduque
Fungi morte ducem. tali fugit alite terras
Viuida vis animi, &caelum petit ignea virtus.