Latin
DN. CAROLVM CLVSIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem xv
Unproofread scanNot analysed yet
CAESAREVM. VDOLPHVS SECVNDVS, diuina fauente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniae, &c. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae &Wirtembergae, &c. Comes Tirolis, &c. Agnoscimus, ac vigore praesentium notum facimus vniuersis: Quòd cum Doctus noster &sacri Imperii sidelis dilectus Carolus Clusius humillimè nobis exponendum curauerit, prae manibus se habere scripta quaedam, quae in publicam vtilitatem ede re statuerit; vereri autem ne cùm magnos sumptus in Pictores &Sculptores fecerit, lucri causa alij, quod fieri solet, sibi in fraudem eadem imprimant, aut imitentur, sicque laboris ipse atque industriae suae praemio fraudetur ac destituatur; nos considerantes, quàm praeclaram iam antè operam in quibusdam lucubrationibus, quae iam antè fuerunt editae, posuerit, &quàm nobis exquisita ipsius ac varia eruditio, praecipuè verò etiam in indaganda stirpium &herbarum natura sedulitas atque industria commendentur, quòd multa peregrinis ac remotis in locis didicerit &obseruauerit, multa secum attulerit, quae rara &luce digna sint, quòd assiduis adhuc studiis in hoc incumbat, vt quae in antiquis auctoribus abdita &obscura sunt, eruat atque illustret, vt praecla ram nominis sui memoriam posteritati relinquat, benignè ipsi, quod rogat, Priuilegio nostro aduersus omnem fraudem consulere cupientes, praesentium vigore scienteranimoque benè deliberato, pro auctoritate nostra Caesarea seriò decreuerimus, edixerimus, ac statuerimus, quemadmodum praesentium vigore decernimus, edicimus ac statuimus, ne quisquam Typographorum, Bibliopolarum aut aliorum, qui siue imprimendis siue vendendis libris aliave quacunque ratione negotiationem exercent librariam, intra viginti annos, à prima editionis die numerandos, Caroli Clusij opera duobus tomis expressa, quorum prior Stirpium, &c. historiam continet, altero plerique libelli, &c. ab ipso Latini facti comprehenduntur, &quaecunque praeterea idem Clusius edet opera, ipso inscio aut inuito typis seu quocunque alio modo aut charactere, siue integra, siue aliquam eorum partem imitetur exprimat vel in publicum edat, néve ab aliis edita vel expressa vel aliunde allata intra Sacri Romani Imperij fines vendat, ac distrahat apertè vel occultè. Si quis autem praesens edictum nostrum transgredi aut violare, &praedicta opera recudere &in fraudem praenominati Caroli Clusij edere aut vendere ausus fuerit, eum non solùm eiusmodi libri exemplaribus tanquam quae in commissum ceciderint, memorato Carolo Clusio eiusque haeredibus, vel mandatum ab iis habentibus, ope Magistratus eius loci, vbi deprehensa fuerint, vendicandis priuari, verumetiam mulcta decem Marcharum auri puri fisco nostro Imperiali fraudum vindici, ac parti laesae ex aequo soluenda ac petenda, puniri volumus, ea tamen lege, ne quid ea opera Orthodoxae Catholicae Religioni contrarium habeant, &vt tria cuiuscunque operis aut libri exemplaria, vbi excusa fuerint, ad Imperialem nostram Cancellariam transmittantur. Quod si negligatur, hac nostra gratia ac Priuilegio ipse, ipsiusque haeredes excidisse censeantur.