Latin
DN. CAROLVM CLVSIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Mandamus proinde vniuersis &singulis nostris &Sacri Romani Imperij subditis &fidelibus dilectis, tam Ecclesiasticis, quàm Secularibus, cuiuscunque status, gradus, Ordinis &Conditionis extiterint, praesertim verò iis, qui in Magistratu constituti sunt, ac vel suo vel superiorum suorum loco ac nomine luris vel Iustitiae administrationem exercent, ne quemquam hoc Priuilegium seu interdictum nostrum impunè violare, spernêre aut negligere patiantur. Sed si quos contumaces compererint, praescripta poena plecti, &quibuscunque rectè fieri potest modis, coërceri curent. Quatenus &ipsi grauissimam indignationem nostram euitare voluerint. Id quod testamur praesentibus literis manu propria subscriptis &Caesarei sigilli nostri impressione munitis. Datum in Arce nostra Regia Pragae, die decima quinta mensis Februarij. Anno Domini millesimo, quingentesimo nonagesimo tertio: Regnorum nostrorum Romani decimo octauo, Hungarici vigesimo primo, &Bohemici itidem decimo octauo.