Latin
SIC MIHI COLLATUM VILESCIT QUODLIBET ALBUM
Christian Ludwig Schlichter, Observationes philologicae de nive 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ἔν τι ψυχρον ὕδωρ, τὸ μοι α πολυδενδρεος Λιτνα λευκας ἐκ χιονος ποτον ἄμβροσιον προιητι. Ibi est gelida aqua, quam mihi nemorosa Aetna candida de nive potum Ambrosium demittit. Alia quaedam attulit Andr. BACCIUS, Medicus &Philosophus insignis, in tract. de conviviis veterum &c. lib. II. cap. IV. §. 4. anrig. graec. tom. IX. f. 84. Huc quoque nonnulli referre solent locum illum MARTIALIS lib. XIV. epigr. 117. non potare nivem, sed aquam potare rigentem de nive, commenta est ingeniosa sitis. Sed minus apte; nam ad morem alium, quo potus quidam nive refrigerabantur, ibi respici, satis liquet. Rectius huc refertur locus SENECAE quaest. nat. supra §. 3. jam adductus; &ATHENAEI Deipnos. lib. III. cap. 63. ει δὲ μεθύω καὶ χιονα πίνω si ebrius sum, nivem bibo. Alla ejusmodi testimonia veterum ut taceamus. Sicuti autem mos ille apud Graecos, Romanos &reliquos magis ex luxuria &abusu, quam ex indigentia obtinuit, ita in Septentrione, quando gelu omnia riguerunt, atque nivibus conteguntur, necessitas, durum telum, potionem hanc nivatam incolas docuit; potant enim eam non modo ruricolae, sed etiam cerevisiam in urbibus ex nive ibidem coqui, cibosque, testis est BARTHOLINUS dissert. VII. de potu Danorum consueto. p. 316. §. VI. Longe plures autem nivem vino mixtam bibere amabant. In Oriente enim vina erant valde generosa, unde fervorem nimium aquâ vel nive aliquatenus pellere consueverunt. Arabes dicunt onu jugulare vinum, observante Alberto SCHULTENS animadv. philologg. V. T. p. 21. De vino aquam diluto fuse jam egimus in decimis Sacris observ. XLV. §. 8. Nivem vino mixtam quod attinet, usum ejus frequentem testimonia veterum luculenter confirmant. Ne repetamus verba SE NECAE in decimis Sacris jam adducta, insignia plane loca sunt MARTIALIS lib. V. epigr. 65. Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni: Tu super aestivas Alcime funde nives.