Latin
SIC MIHI COLLATUM VILESCIT QUODLIBET ALBUM
Christian Ludwig Schlichter, Observationes philologicae de nive 8
Unproofread scanNot analysed yet
nec non lib. IX. epigr. 23. nec labris nisi magna meis crystalla terantur, &faciant nigras nostra Falerna nives. id est, vino Falerno dilutas, quo colorem obscuriorem accipiunt. Et lib. XIV. epigr. 118. Massiliae fumos miscere nivalibus undis parce puer constet ne tibi pluris aqua. A monte Chermon nives Tyrum ob delicias ferri, testis est HIERONYMUS apud Hadr. Relandum in Palaest. lib. I. cap. XLIX. p. 323. Plura ejusmodi loca sedulo congesserunt, eundemque morem Turcis, Indis, Italis, Hispanis, qui externo sole calidius aestuant, hodie adhuc receptum esse, egregie docuerunt BARTHOLINUS capp. XIV. XVI. HARENBERGIUS loc. cit. p. 46. sqq. &Christ. BRUNINGIUS antique graec. p. 18. in notis; quibus subjungi adhuc debent Joseph. LAURENTIUS de prandio &coena veterum cap. XVII. tom. IX. f. 333, ZEH. NERUS in adag. S. p. 147. &Jac. SPIEGELIUS in notis ad Prudentium p. m. 305. Ut autem potus esset liquidior, nivem percolare solebant, mediante colo, quod ex linteo erat confectum, hinc MARTIALIS lib. XIV. epigr. 104. attenuare nives norunt &linteo nostra, frigidior colo non salit unda tuo. vid. BARTHOLINUS cap. XVII. &Fulvius URSINUS in appendice ad Petri Ciacconii librum de triclinio p. 334. Joseph. LAURENTIUS loco citato, &Lazarus BAYFIUS de vasculis f. 695. §. VII. Quamvis vero Veteres calorem vini generosi nive temperare consueverint, refrigerandis tamen vino aliisque potionibus simul inservire debuit, quod coeteroquin aëre calidissimo absque ea facile teperent. Quae duo ab Interpretibus etiam eruditissimis non satis disjuncta interdum esse observavimus.