Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, EJUSDEM. XI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.10-2
Unproofread scanNot analysed yet
De Knittelii Via Regia. Transmittit quaedam nova literaria. Doctissime Weisi. NAE tu sensum meum praeclare calles! idem ego sentio, et pridem sensi de Libro, *quem Tibi et Menckenio nostro iterato transmisi. Ridere in sinu tacito soleo magnifica illa promissa, cum saepe viderim illos ipsos, qui tot praecepta tradunt, cunctari, haerere, neque satis expedire, quid dicant, ab arte sua desertos, nisi forte multitudo ipsa rerum dicendarum impediat: Vates Tiresia, quod nunc dicam, aut erit aut non? Cui, quaeso, tantum temporis conceditur, ut cum loqui sapienter velit aut respondere, tum primum praecepta illa sapientiae secum mente revolvat, et numeret? quod si scribendum est, nonne argumenta omnia brevius et distinctius divina mens Aristotelis invenit? sed doctis, ut proverbio dicimus, facile est concionari; doctum esse oportet, qui hac sciendi arte utatur; at docti jam non egebunt. Ego in historias me abdidi totum, nihilque istis egeo ad viaticum mortis. Interim Liber IV. Miscellaneorum absolutus est, cujus Exemplar (cum ita volueris) transmitto, una cum Thesibus Curiosis, et Emblemate Academico Regi Poloniae nuper oblato, quod me missurum pridem promiseram. Quae mitto Menckenio, quaeso Te, habe commendata, ut perveniant. Hunc Virum una Tecum amo valdissime. Tria ipsi mitto: Librum IV. Miscellaneorum, Theses curiosas, et Librum Philosophiae Curiosae, quem Tu habebis proxime; Zopyros Clarissimi Arnoldi probe intellexi, sed crede mihi, Weisi, plures esse apud nos Balbinos, quam Zopyros (qui unus fuit) nam qui eruditionem amant, quomodo Eruditos odisse possunt? nisi queis cornea fibra, et si quos nimia affectus impotentia in transversum agit. Mecum sentiebat Optimus Amicus Kopilius heu ante 10. dies extinctus, et Mathematicum Hartmannum ipse Mathematicus moriendo secutus! morbus ejus, ut fieri solet, Medicis nostris aenigma fuit: tertio quam aegrotare coeperat die, abiit ad plures, at mihi adhuc vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae. Vale Eruditissime D. Weisi, et me semper numera inter Tuos. Pragae. 10. Sept. 1682.