Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, EJUSDEM. X.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
De nimio odio religionis: De sorte Praeceptoris Scholastici. Vir Eruditissime, Amice honoratissime. RIsi albis dentibus, quae de Svvidnicensi Rectore commemoras; libenter ego Te Collegio egredientem vidissem, sed ita, ut in me amplexusque meos incideres; gratior profecto visa Tibi fuisset amicitiae nostrae serenitas post triste illud supercilium, et hiemem imo quoddam gelu verborum. Mi Christiane, non omnes genium habent, quem Nos duo habemus, nitens, humanum, quales esse decet Poetas etc. unde et Humaniora Studia, et mansuetiores Musae dicuntur; at multi bardi, blenni, nullum Eruditioni honorem habent, quia Eruditionem contemnunt; desinamus haec conqueri: ignorans ignorabitur. Doleo vices Tuas in educatione Adolescentum permolesta. Habes tamen illud commodum, quod ex varietate negotiorum enasci solet, ut careas diuturnis affectibus: non potes diu irasci, non diu tristari, etc. cum semper nova negotia oriantur, quae nullum affectum nimium esse patiuntur, sed interrumpunt. Jam nihil est quod scribam: Vale Amice charissime et integerrime. Pragae e Collegio nostro. 7. Julii 1682. Tuus, Tuoque nomini et amori deditissimus. B. Balbinus e Soc JESU.