Latin
2.13 to 2.15
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Germanis certe linguae suae elegantiam intelligere quotidie magis incipientibus non desunt ingenia, quae eodem acumine meditationes suas proferre possent, si modo eorum scripta haberemus, quae a publica luce ex deridendo erga patriam linguam taedio coercentur, cui ea omnia vulgaria videntur, quae germanico idiomate exprimuntur. Nullum profecto inter literatos praejudicium est, quod majore fervore et minoribus rationibus propugnatum fuit, quam generalis ille nostrae vernaculae contemptus, ex quo eam tam abjecte et indigne tractari videmus, ut scientiarum praestantiae aliquid per illius usum derogari crediderint Agnoverunt tamen argumentorum infirmitatem Viri doctissimi, et ab hac ignominia Germanos vindicarunt, renitentibus quidem iis, qui mediocri suae doctrinae majorem splendorem ex peregrina lingua conciliari posse crediderunt. Sed non perspicio rationes, cur adeo inclementes in nostram vernaculam esse, eam que solis hominibus illiteratis corrumpendam relinquere velimus. Germani sumus, in Germania vivimus, sed germanice scribere idem ac inerudite scribere censemus. Equidem tanto praejudicio me ab instituto, quod habebam, evulgandi quoque literas nonnullas germanicas et a B. WEISIO scriptas et ad eum ab aliis exaratas detineri non passus fuissem, nisi novae supervenissent Circumstantiae, quae me harum literarum editionem ad commodiorem occasionem remittere jussissent. Exiguam igitur mole sua collectionem Tuo, Lector Benevole, usui atque judicio offero, qua eam methodo publicae luci praeparaverim, ex hac praesatione intelliges: imo videbis, quid in ea quaerere debeas. Sunt familiares literae Viri concatenatis laboribus detenti, quique tantis negotiis obrutus erat, ut prolixiori literarum commercio tempus consecrare jacturam temporis reputasset. Certe, magni quidem facio erudita ista commercia, eaque non utilitate carere credo: non tamen inficior, multum ea quandoque vanitatis contrahere, et ad eruditam voluptatem, aut literatis admodum communem fastum spectare, si in omnes terrarum plagas literas emittere et a quovis erudito epistolis plurimum sterilibus compellari velint. Quid aliud agunt hi Epistolographi, quam quod ii facere solent, qui ad excessum civiles omnes in plateis sibi obvios licet incognitos hnmanissime salutant, ut ab iis salutentur?