Latin
2.10 to 2.12
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quando rectius internam animi faciem videre possumus, quam dum ab omni simulatione abest? quod plerumque in literis ad amicos fieri solet, in quibus larva deponitur, quam in publico assumere moris est. Haec est causa, cur sententiae, quas in scriptis per typos promulgatis proposuerunt eruditi, saepius dissideant ab opinionibus, quas in earum literis legimus. Ut enim converstatio inter plures eosque ignotos alia plurimum ratione, quam amicum colloquium inter duos instituitur: ita privatae ad amicos scriptae literae ut plurimum differunt a scriptis totius orbis conspectui liberrime expositis. Ast quid est: jucundius, quidve utilius, quam ad intimiorem sententiarum, quas Viri docti fovent, notitiam admitti, quam admissionem iis debemus, qui in publicandis literis Virorum doctorum occupantur. Haec una sufficeret ratio, cur magno in pretio literas ad familiares familiari et simplici stylo nulloque artificio scriptas habere teneamur: Ingenium enim scribentis sine colore exprimunt, judicia in alios sine timore eos offendendi recitant, sententias sine formidine gravioris Censurae liberius exponunt, quae omnia gratissima iis esse possunt, qui privatas Virorum doctorum sententias experiri cupiunt. Quae porro de utilitate ex Eruditorum literis capienda dici solent ipsam literarum materiam respiciunt, et in omnes humanarum scientiarum partes se diffundunt: Ut enim, in literis historica saepius, philologica, philosophica, theologica, juridica etc. tractentur, natura commercii literarii exigit. Haecque utilitas eos habet gradus, quos respectu scientiarum humanarum observarunt Viri Sapientes; sed communiter fieri solet, ut solidam eruditionem magis in rebus memoriam exercentibus, quam ingenii et judicii acumen promoventibus quaerant: estque illa perversi circa literas eruditorum gustus origo, de quo jam supra conquestus sum, ut alii nimiam inanium verborum curam ament: alii nihil nisi historica aut philologica etc. in iis legi velint: Neutri ad delitias meditationum attendant, si non vel antiquitatem spirent, vel ad disciplinam, quam Lector prae reliquis aestimat, sint directae. Restat igitur aliud literarum genus, quod suas quoque veneres habet. Maxima in eo ingenii vis elucet, totumque ex ingenio fluit; Nam cum vulgaria et nota proponere debeat, per meditationes procedit, lectoremque suspensum tenet, qui expressionum vivacitate facile capitur. In quo literarum genere certe multum praestiterunt Galli, quod Collectiones literarum ab iis factae testantur, quae hactenus magna in copia lucem publicam aspexerunt. Raro idem in alia lingua cernimus, nam quod ad latinam attinet, servili nimis imitationi se plurimi adstringunt, et non tam Romanam linguam ad suas meditationes, quam proprias cogitationes ad Romanorum expressiones accommodant.