Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, II.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Repetit gratias, novas, que addit pro tranmissis carminibus in nuptias filiarum Albertinarum. JESUM! VIdi, Celeberrime Vir, Amice honoratisime, Filios, quos reddidisti, meos, Tua manu non parum expolitos, meaeque, quam de i psis conceperam, spei sufficienter respondentes. Gratias itaque, quas nuper egi, repeto denuo, cumque illa, pro merito Tuo, nunquam satis persolvi queant, debitor Tuus ero; quoad fuero. Accedit novum vinculum, idque geminum, quo me Tibi, comitando Filios carmine, benevolentiae Tuae non minus quam elegantiarum plenissimo, meamque effigiem epigrammate ingeniosissimo illustrando, insuper obstrinxisti, imo huic magis magisque acuendo et perpoliendo manum denuo admovisti. Quid pro his reponam ego, quem alias Tuum jam totum esse nosti? Quamprimum autem imago illa mea una cum Libello, cui praesigetur, locum adspexerit, eam quoque ut videas imo et Tuam in subjectis Tuis versibus intuearis, curabo. Praeterea non habeo, quod jam scribam; nisi ut me meosque ulterius Tuo commendem candori et assectui in nos prolixissimo, paria facturus, ubi ubi potero. B. V. Amice honoratissime, cumque Proceribus Vestris, mei amantissimis, nec non cum Dnn. Collegis Tuis quamplurimum salve. Lips. 28. Apr. A. 1692. T. T. D. V. Alberti