Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, CHRISTOPHORI ARNOLDI. III.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Judicium Octavii Ferrarii de Weisio. De Ferrarii Scriptis. De Variis Scriptoribus Inscriptionum. De Academia RECUPERATORUM. Clarissime atque Excellentisime VIR, Domine ac Fautor multis nominibus Colende: OCt. Ferrarii verba deTe, ex ultimis ejus accipe, quaeso: Doctissimo Weisio, quod Prolusionem, exiguum meae in nobilissimam gentem vener ationis monumentum, in lucem extraxerit, totque benevolentiae honestamentis insignitam, Germanico candore, velut in bono lumine collocaverit, plurimum debereme profiteor: tam prolixae voluntati omni cultu, atque obsequio responsurus. Patavii, XXII. Dec. anno superiore. Et post nonnulula: Weisii libros de argutis inscriptionibus libenter viderem: nondum enim ad nos pervenerunt, frustraque in hac librorum non dico inopia, sed egestate, ame quaesiti sunt. Haec ille Non mora: Evestigio illos comparavi, et mercatori Veneto misi; a quo jam nunc transmissos autumo. Caeterum ut reliquiae scriptorum manus mortis (quam quotidie meditari se scribit) effugiant, duos ELECTORUM libros typographo nuper tradidit; alios subinde daturus, si tantisper cum valetudine in gratiam redierit, ut, quae assecta sunt, perficere queat. Praeterea Naeniam transmisit acutissimam, hoc est, argutam inscriptionem in Principem juventutis JOSEPHUM; qua venustiorem legi nunquam. Aliud nuper agenti in bibliothecula mea Petri Leonis Casellae Elogia illustrium artificum Epigrammata et inscriptiones, libello ejusdem, de primis Italiae colonis, se obtulerunt; Lug duni anno M DC VI. quem ipsum auctorem, in primis meis, nisi me omnia fallunt, omiseram. Gavisus sum certe, ubi Civilem Svadam Joh. Kwiatkiewicz S. I. una cum Phoenice Rhetorum, hoc anno Vratislaviae impressum, vidi: Rem enim acu tangit. Dici etiam vix potest, quantopere C. F. Kienen Inscriptionum Sacrarum secunda et octava (reliquas adhuc desidero) legentem ac relegentem me oblectarint: Miror illius ingenium, juxta ac veneror utinam vero is se amaria me quoque pateretur! Novissime Carolus Patinus nomen meum, licet exiguam mensuram implens, nobilissimae RECUPERATORUM Academiae (quam Ferrarius etiam sectatur) ultro inseruit; postquam solenni ritu literarum me in vitasset, una cum Wagenseilio, qui multis me superat parasangis: Diplomata illius quotidie expectamus. Illis vero incumbit, res gestas, et fortia facta VENETORUM versu celebrare, elogia condere, panegyricos scribere. Vir apud nos Nobilissimus ex me quaesivit nuper, an Emblemata Albani von Weissenburg, nunquam oculis meis usurpata, Te agnoscant auctorem; quem nominis allusio prodere omnino nobis videtur: Facitaque nos certiores, ut magis Te magisque colamus. Vale, mi Charissime, et in Tuis numera Norimb. d. 14. Febr. 1679. Christophorum Arnoldum.