Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXV. BARONIS de BLUM.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
De Tschirnhausii novis inventis. De Marmore splendente prope Wittehergam effosso. Nobilissime et Clarissime, Domine Colendissime. GRatias maximas habeo pro communicato mihi scripto Germanico Domini de Tschirnhaus, de perfectione artis Vitriariae, ut inde specula ustoria confici possint. Neque enim illud ante videram; dum vero in eo occupatur ingeniosissimus autor, fortassis etiam alia inveniet, quae magnam utilitatem praestare possint. Optica enim inexhausta est, et multum adhuc illus perfectioni deest. De marmore splendente prope Wittebergam invento nihil adhuc intellexeram quare gratissimum mihi fuit, quod illius indicium mihi feceris in tuis literis. Miror inter arenas Wittebergenses reperiri tam nobile marmor. Velim scire, cujus sit coloris. Si candidum est, fuerit eo rarius, et fortassis etiam translucens. Acta Lipsiensia possideo usque ad mensem Julium hujus anni: Sed nihil adhuc in illis de hoc marmore legi. Quaeso igitur, ut mihi proxime indices, in quo mense illius meminerint. Si quid porro compereris curiosum, rem mihi feceris gratissimam, ubi id mihi significaveris, ego vicissim maneo Vestrae Nobilissimae et Clarissimae Dominationi ad osscia paratissimus Pragae 8. Aug. 1696. B. de Blum.