Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXVI. FRIDERICI BENEDICTI CARPZOVII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
De arguta Italorum dictione et de Inscriptio nibus. Vir Excellentissime. DE ratione ac modo hodierno Inscriptionum et elogiorum Te Commentatiunculum moliri, non sine gaudio ex Domino Prof. Rechenbergio cognovi, ac magis laetatus sum, postquam de eo certior redditus sum ex tuis literis. Quam vero vellem, ut e nostris copiis quicquam in hos usus conferre possem, aut librariam suppellectilem penitius excutere liceret, et evolvere chartas undique collectas et in certos fasces male digestas: Certe et nostrae Academiae foecus, et aliorum non ineruditos hoc in genere labores confiderem inter istos me reperturum: quod tamen vetat remoti a veteri museo, ubi coacervata haec talia jacent, moderni domicilii ratio, et alterius generis occupationes crebriores, quae relictum istud vetus museum vix adire, nedum confusa digerere, et evolvere in eo chartas permittunt. Qui ad manus mihi sunt, Masenius, Boldonius et Labbeus, jam in tua quoque sunt, ut intelligo, manu; Ferrarii autem tersissimae et suis argutiis puroque sermonis genere (quod solus ferme Italorum nostra aecate hic excoluit) insignes Inscriptiones reliquis ipsius Operibus Oratoriis. junctim editis insertae, nuper a me Amicus extra Urbem commodato accepit, necdum reddidit, junxissem alias Aloquii Jugleri elogiis, quae sic sola ad Te veniunt. Caeterum non dubitandum existimem, Italis hanc artem debere referri acceptam, qui cum Carminum facultatem, quam primi acquisiverant olim, primi etiam post restauratum literarum cultum, labente superiori seculo, amisissent, novam hanc rationem Patronos ambiendi commenti sunt vinculis, quibus carininum leges ipsos adstrinxerant, liberam, et sensus laxiori verborum gyro volventem; a veteri autem Monumentorum simplicitate prorsus alienam, quippe apud Priscos illos nude et sine schemate exponebantur omnia, hic contra omnia affectata, verborum volubilitate contra et ad argutias composita, ad modum epigrammatis: ut plane plus e poetica quam Oratoria facultate trahere videantur. Nostros inter homines palmam hacin arte praeripere reliquis mihi videtur Arnoldus, Noribergensis, cujus monumentis aliquot librorum tituli inclarescunt: et neminem rectius in Consilium adhibere circa propositum hoc tuum poteris, quam istum, qui pro summa humanitare sua omnia Tibi, quae suppetunt, suggerere volet, et quia rarissimorum pretiosorum librorum copia abundat, multum conferre poterit. Nuper in literis ad me datis Monumenta Patavina Sertorii Ursit Patavii iterum exculi, altero volumine auctiora, retulit, quo erudita contineantur, quae ipsa intelligo talia, qualia hodie conscribi solent, et in Patavinis atriis hinc inde conspiciuntur. Ex nemine rectius quam Isto talia cognosces, cui et major harum rerum copia, et praestantior notitia, plus etiam ad studiorum commoda promovenda, quibus universam suam vitam addixit, otii suppetit. Vale. Dabam Lipsiae d. 19. Octobr. 1677. Clarissimo Tuo Nomini addictus Frid. Bened. Carpzovius.