Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXIX.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Judicium de Weisii scripto, quod de tribus stultis insignivit. Amplissime atque Excellentissime Vir, Fautor et Amice Honoratissime. QUas Calendis Augusti ad me destinasti, recte perlatas scito. Pro communicata notitia Celsissimae Familiae Cizensis singulares ago gratias, nec minores pro transmissis donis literariis, ac inprimis ingeniosissimo de tribus stultis libro. Omne sane tulisti punctum, dum delicatum isthoc Seculum adeo false mordaci radere vero nisus atque visus es. Quamprimum per bibliopolam licuerit, Periculum meum Epigrammaticum in XVI. centurias extensum, recudi faciam: tunc erit, ut quadantenus ex aere Tuo exeam. Interea hoc, quem vides, Catone, vel centone potius, contentus esto, donec nobiliora suppetant. Vale feliciter, Vir atque Fautor aestumatissime, et salve a me salvo. Scribebam properanter Coburgi Calendis Octobribus, 1672. Clauderus Tuus.