Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXVIII. CHRISTOPHORI CELLARII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Consolatur, Weisium ob amissam Uxorem, et gratulatur de nova Sparta. UNA dies mihi et vulnus tuum gravissimum, et honores novos atque amplos nunciavit: simul amicitia suasit, ut illi medelam, si quam possem; his gratulationem, ex optimo animo profectam, adferrem. Utrumque breviter. Weisiana enim suada requiri videtur, quae dolorem tam cari pectoris lenire possit. Tute ergo tibi praecipe, quae aliis praecipere es solitus de adversis rebus fortiter perferendis: praesertim si certi sumus, cum nostris bene actum esse, inque portum felicitatis ilios receptos. De honoribus ex animo tibi gratulor, eosque volo Tibi esse fortunatissimos, studiosae juventuti et universae reip. literariae saluberrimos. Pro inscriptionibus denique doctissimis gratias maximas ago habeoque. Vale et memor vive tui Cellarii, qui tui memoriam sanctissime semper custoditurus est. Cizae 20 Junii 1678. Tuus M. Chr. Cellarius.