Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXXII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit se suspicatum fuisse, quod Weisius Relationum Lipsiensium Autor sit. Fautor et Amice Honoratissime. INstantes Lipsiensium nundinae Commercii nostri literarii nos admonent. Ad Tuas igitur nuperiores d. 4. Octobr. scriptas et die 12. ejusdem reddiras responsurus, ab agendis gratiis incipio pro transmissis. AEgre me habet, quod nec plura politiora ad manum sint in praesenti, redhostimenti vice offerenda. Boni igitur illa exigua consules. Relationis Lipsiensis Autorem Te suspicabar etiam ante Tuum indicium: placet sade methodica dispositio cujusmodi Zeillerum valde in votis habuisse forsan non ignoras. De transmittendo ejusdem exemplari nori est quod labores, quia bibliopolium nostrum suppeditat. In edendo libro de argutis inscriptionibus meliora Tibi fata adprecor, quam ego expertus fui hactenus, bibliopolas minus aequos meis sentiens Musis. Quantum ad Genealogica, Duci Saxo-Gothano Friderico natus filius secundus Gothae d. 4. Octobr. 1677. nomine Johannes Wilhelmus: Alberto natus primogenitus Ernestus Augustus d. 1. Septembr. 1677. Salfeldae: Bernhardo natus filius quartus Johannes Georgius d. 3. Octobr. 1677. Ichtershusii. Tantum jam est. Vale feliciter atque fave, et ad votum age ex voto sincero atque serio. Clauderi Tui. Coburgi d. 24. Dec. 1677.