Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXXIII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
De Tractatu Weisiano de Inscriptionibus. Genealogica de Domo Saxonica: De Academia Coburgensi. De Jubileo Doctorali. Vir Amplissime atque Excellentissime. TRactatui de Inscriptionibus Feliciter! Prodeat ille cum multo Lectoris emolumento, Tuique nominis incremento. Quoad Genealogica Domus Saxo-Gothanae nihil scribere habeo. Sereniss. Dux Fridericus cum omni Aula propediem huc concessurus, et per aestatem futuram apud nos victurus dicitur Hac occasione dabitur cognoscere, quorsum tandem res evafura sit cum Academia Coburgensi futura: hactenus incerta rumoris late sparsa novimus, quibus aures Tuas onerare nolo: ubi fama veri fuerit nuncia, fideliter communicabitur. Dominica Jubilate proxima D. Johannes Hoefelius, Reipubl. Svinfurtensis Consiliarius ultra 50. annos, aetatis annum 78. vegeto et animo et corpore agens, Jubilaeum doctorale celebrabit solenniter, exemplo rariore. Vale feliciter, Fautor et Amice Oculissime, et salve salvus a salvo Coburgi d. 15. April. Ao. 1678. penna praecipiti. Claudero Tuo.