Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXXIV. HERMANNI CONRINGII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
Responsoriae ad literas pag. 1. communicatas. MIhi vero gratissimus fuit adventus Tuus. Eoque ego tibi potius quam tu mihi, ad exhibendas gratias sum debitor. Quae jam accipio perplacent. In utroque et acumen justum, et veri rectique studium, et prudentiam denique eleganti temperatam ornatamque eloquio deprehendo non sine quadam suavi voluptate. Quisquis sit, Autor meretur non doctorum duntaxat sed potentium quorumvis favorem. Perillustri D. Praesidi Rondeckio serviendi promptitudinem: ut et D. Schutzio quaevis amicitiae officia, uti meo nomine deferre ne graveris, iterum rogo. Alterum a multis jam annis colo doctrinae causa impense igitur gaudens, datum virtuti quasi vi praemium aliquod et eximiam dignitatem. Alterum minus hactenus novi, (nec enim ab eo ullas, quod equidem meminerim, accepi literas) amo nihil minus viri Candorem pariter favoremque, quasi jamdudum amici. Deum veneror, ut et illi in seram senectutem tecum sint salvi, et tibi novum, quod aggressus es, munus, privato publicoque bono cedat feliciter. Helmstadii 22. Iulii 1670. Tui Studios. H. Conringius.