Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XL. JOACHIMI HOPPII, JCti.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit, se diu in votis habuisse, Weisium nosse: De Nobili quodam, quem Weisius principid juris docuerat. Vir Excellentissime, Fautor Honoratissime. QUod tam audacter negotia tua interpellem, nescio an benigne sis laturus. Etenim nullo Tibi merito hactenus innotui, ne nomine quidem. Nihilo tamen minus optima ominor, uti cognoveris, quae hujus ad Te scriptionis causa. Et vero haec non alia, quam splendor, quem nomini Tuo duplici nomine conciliasti, scribendo aeque ac informando. Hic enim eousque me traxit, ut de amicitia Tua mihi concilianda aliquoties cogitaverim. Deficiente tamen idonea occasione ultra cogitata progredi ad hunc usque diem vix licuit. Donec Nobilis ille Ziegler, olim vester, nunc noster de commoda ad Te perferendi literas occasione, hodie me certiorem fecerit. De qua uti serio mihi gratulatus, ita ambabus, quod ajunt, manibus eandem arripui, magis subinde magisque mihi gratulaturus, si et veniam a Te impetravero audaciae meae, et id, cujus gratia has literas mitto, id est, amicitiam Tuam. Sic enim vel ideo maximum mihi collatum erit beneficium, quod primis non defueris precibus. Sanctissime recipio, me omni ope effecturum, ne ingrato illud videaris contulisse, cujus rei majori argumento sint levidensia haec exercitia academica, quae tamen absit ut ex dignitate sua aestimes, quae enim illa? Sed potius ex promto erga Te affectu. Quod si feceris, facturum autem Te pollicetur solita humanitas, ad plura ejus generis exercitia mittenda, me Tibi devincies. De Zieglero, cujus jam feci mentionem, haec breviter habeto: nihil ipsi magis curae esse cordique, quam telam Juris, quam Te, ut vidi, praecunte, exorsus est, in nostra hac Viadrina pertexere hocque agendo probare, notum sibi esse, quod Scaevola JCtus in l. 24. in fin. ff. Quae infraud. Credit: habet: JUS civile vigilantibus esse scriptum. Deus ipsi suppetias ferat, faxitque, ut in sui honorem, patriaeque emolumentum quotidie studia longius provehat. Cujus gratiosissimae Tutelae Te, Vir Honoratissime, quam maxime commendo, et quod antea, denuo rogo, ne scil. sinistre has literas interpreteris. Vale itaque et favere incipe. Excellentissime Vir Francofurti die 26. Jan 1682. Tuo Ad quaevis officia paratissimo Joachimo Hoppio D.