Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XLI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.40
Unproofread scanNot analysed yet
Refert mortem uxoris, et perpetuam amicitiam Weisii optat. Vir Excellentissime, Nobilissime, Fautor et Amice AEstumatissime. QUamvis tarde reponam Tuis, quam merebantur citissimam, responsionem, nolim tamen ideo vel negligentiae vel extinctae amicitiae nomine me habeas suspectum. Luctus, in quem praeter spem omnemque opinionem incidi, adeo meum animum affecit, ut licet voluissem, non tamen potuissem quicquam ad Te dare. Ecquis enim major dolor, quam qui oritur ex obitu castissimae, et quod maximum erat, pietati imprimis deditae Conjugis, quam vix acceperam, postque decem menses iterum amiseram, quaeque, dum felix salutabatur puerpera, me paulo post infelicem reliquit et moestum Viduum. Vicissitudo profecto dura quantum ad me, quam nisi Dei auxilio perferre non potuissem, et quae adeo literas quoque ad Amicos inhibuit. Quod si non aegre hac vice tuleris, mihi quidem rem gratissimam feceris, qui meliora Tibi Tuisque fata nunquam non ex animo apprecabor. Gaudeo interim mihique gratulor de amicitia a me oblata, a Te acceptata, totus in eo ero, ne quid a me committatur, quod Leges amicitiae violet, tollat. Neque est, quod sterilem metuas Tuam amicitiam, cum satis mihi sit satisque a Te amari, mihi bene cupere, bene gratulari, dixerim nunc condolere. Atqui vero omnia haec, praeter ultimum, quis enim non potius gratulari quam condolere optaret amicis? propria sponte offers. Gratias igitur eo nomine refero maximas, nuncque ut utramque sortem, quam uno anno fui expertus, cognoscas, laetam scilicet et acerbam, carmina mitto Doctoralia et Nuptialia, mitto quoque proh! Lugubria. Programma in obitum B. Conjugis simul transmitterem, nisi ob negotia Profess. Eloquentiae adhuc esset elaborandum. Quod si tamen, quae nunc mitto, placuerint, illud quoque aliquando cum ipsa concione ttansferri curabo. Praeter haec duas accipies disputatiunculas. Neque enim ingratas fuisse priores percepi Gratissimum mihi erit, si, quae in his materiis monenda putas, candide detegas, mihique aperte exponas. Ab aliis enim doceri et moneri hactenus in laude habui habeboque semper, donec cum Juliano in L. 24. ff. de Fidei com. Libert. alterum pedem in tumulo habuero. Deus interea Te servet, cumque Tuis diurnare sinat quam longissime. Vale et fave Francofurti die 19. Jun. 1682 etc. T. Joach. Hoppio D.