Latin
2.43.1 to 2.43.4
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.43.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vir Excellentissime, Domine et Fautor honor atissime. QUod tam benevole exceptae sunt meae, ineunte hoc anno scriptae, alias nunc audeo mittere et pristinum denuo expetere affectum. Pro transmissis gratias ago, quas possum, maximas et, quanquam remunerari schedis nostris TUA non valeam, operam tamen dabo, ut observantia in Te mea perstet, hac vero ratione bonitatis detur redhostimentum, gratum procul dubio futurum: quin in votis merito est, velit supremum Numen ingravescentem aetatem viribus eo fir mioribus sustinere, quo praesentiores semper fuerunt ad promovendum juventutis et bonarum literarum cummodum. Uxor mea, quod ex Carminibus cognosce, ipsum quartum in utero mortuum enixa est, tristiore quidem exemplo, sed ex divina voluntate unice dijudicando. Alteratio quoque, quam non ita pridem Nobiliss. Dn. Hofmannus Lauba ad me perscripsit, in hac doloris diuturnitate vehementer consolatur. Suavissimam T. illa humaniter salutat, ut fauste et feliciter omnia ipsi eveniant, precata. Addo his peticionem novam. Junctum nempe …meis vides Schediasma de Hymnis et Hymnopoeis Hennebergicis, quod Olearii Arnstadiensis gratia conscribere susceperam, et ejusdem operi in hymnos prolixiori aliquantisper inserviturum, cum habendus esset Actus Oratorius, typis publicis curavi exscribendum. Hic meus labor dum me occupatum tenuit, et de Rectoribus Hymnopoeis varia obvenerunt, et de Lusatis, popularibus meis, qui hymnis innotuere sacris, ejusmodi videlicet, qui nisi ubique recepti sunt, hoc tamen illove in tractu publicisque conventibus adhibentur, et receptis idcirco queunt annumerari: Unde juxta Alphabethi ordinem recenseri conspicis in praefatione dedicatoria Bohema, Crugerum, Franckium, Gerhardum et reliquos, qui ipsi nisi omnes Lusati sunt, vel hymnos confecerunt, in Lusatia tamen commorati mihi suas videntur elaborasse cantiones, aut de hymnis sacris praeclare iidem sunt meriti. Hac quippe de causa nonnulli, qui etiam Hymnopoei Hennebergici audiunt, ortu suo tales non sunt. Nunc quia de Hymnopoeis Lusatis promissum Schediasma Olearius desiderat, neque tamen de omnibus et singulis mihi constat adeo, ut ex serie semel observata persequi possim omnia, necesse utique est, rogare illos subsidium, qui subsidio esse possunt, TE cumprimis, VIR Excellentissime, ut, in caeteros commentandi tempus quia vix suppetit, de Keimanno vestro, hujus Cantico, Meinen JEsum etc. tum de tuis me edocere velis. Parentationem illam B. Keimanno abs Te dictam non possideo, quod in Bibliopoliis non potuit inveniri, et licet casus potiores habeat der gelehrte Redner, annus tamen nativitatis deest, et forte adhuc alia desiderantur. An in hymnum modo dictum quaedam notatu digna habeas? num Keimannus Cantica alia composuerit, quae recepta audire possint?