Latin
2.43.5 to 2.43.9
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.43.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
id quidem aveo scire. Atque dum tutemet in Hymnopoeis locum tantum non praecipuum occupas, iterum tamen me ignorare fateor, an in Cantionalibus quibusdam sacris per typos evulgatis reperiantur, quae Tua sunt, aut in sacris Lusatorum, conventibus (saltem Zittaviensibus) adhibeantur illa? fac ex Te de his omnibus cognoscam! de anno quoque nativitatis Tuae dieque; nam caetera orbis litteratus loquitur, et praefatio Institutionibus Oratoriis praemissa suggerit. Audacius profecto TE gravissimis impeditum negotiis haec rogo; at quando vicissim cogito promtitudinem T. in praestandis beneficiis litterariis, et responsionem supra laudatam, ocyssime vero ad meas scriptam, adeo non deterreor, ut potius iterum iterumque Te adeam precibus meis, velis futuris nundinis Michaeliticis responsione nova me beare, et. si exemplar superest, Tuam quoque de Jubilaeo Zittaviensi orationem mecum perbenigne communicare! Vale et fave Excellentissimi T. Nominis Schleusingae 17. Aug. 1703. Cultori devinctissimo M. G. Ludovici.