Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LX
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.59
Unproofread scanNot analysed yet
Conqueritur, inter dictum sibi fuisse in Pufendorfii tractatum de officiis instituere lectiones: rogatque ut sua commendatione Weisius Sagittarium Klingero conciliet. Amplissime atque Excellentissime, Amice et Fautor aestimatissime. ACcepi epistolam Tuam, de qua amo Te, ad pleraque tamen jam responsum esse puto. Quod de Cellarii libello scribis, verum est; et mihi illum legenti veniebat in mentem, quod ille apud Comicum, de Mercenariis, ni fallor, ait: iniquum postulant, ut aequum ferant. Scripsi nuper ad Te, interdictam mihi a Rectore fuisse praelectionem opusculi Pufendor fiani de officiis. Jam comperi, Facultatem Juridicam de me conquestam fuisse, non Velthemium; etsi hoc instigante id factum fuisse probabile mihi videatur. Quid si hominem tua opera in melius mutare possemus? Saltem ut de me ne laboraret, qui ipsius luminibus haud quicquam officio, quin potius eundem hactenus omni modo excusare annisus sum. Velim, igitur epistolam bene longam ad Dn. Sagittarium quantocyus scriberes, in hunc sensum: Me prolixa epistola ipsius Sagittarii tibi humanitatem laudasse, qualem nondum, in quoquam deprehenderim; quod rogatus, ut mihi potestatem faciat proponendi quibusdam Commilitonibus computum CHRONOLOGICUM, adeo mihi non obstiterit, ut contra me stimulasset, talia deinceps tentandi. Et sane id omnino faciendum esse illis, quibus aliqua posteritatis cura sit. Neque enim minus in animis hominum, quam in scriptis vivimus. Et vel praecipua magnorum Virorum laus est, bona ingenia fovisse, quae illorum laudes postea omni modo celebrassent. Me autem, uti nondum forte talem, qui Sagittarii famam augere posset, ita ad egregia tendentem, olim utique gloriaturum fore, quod Sagittario fovente ad aliqualem hominum notitiam profluxerim Neque tam candidi capitis merita me celaturum esse Academiis illis, in quas me propediem conferre velim, His velut pro te scriptis, pergas licet: utinam idem faceret Velthemius. Qui nisi optimam habet causam, eamque strenue defendere novit, nihil agit. Klingerus autem cum olim quibusdam Pufendorfii libellum de officiis interpretatus sit, si eundem Veithemius omni modo, ut pergeret, stimularet, amoliretur sane abs se suspicionem illam, quasi ex invidia aut odio in Pufendorfium hujus scripta impeteret. Qui rumor sane late vagatur. Et posset deinceps Velthemius provocare publice, se adeo non insectatum esse scripta Pufendorfii, ut eadem potius legi voluerit. Praesertim cum Klingerus nihil Velthemio contrarium admissurus sit. Fortasse hoc modo in viam rediret Velthemius, saltem ne mihi ullo modo incommodet. Ita ego olim in locis vere candorem Velthemii laudare possem. Optime vale! Tuns Tabellarius urget. Jenae d. 24. Octobr. 1677. ex anima Gottf. Klinger.