Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXI. GEORGII MELCHIORIS LUDOLPHI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
Significat, quid ad faciliorem reddendam Autorum imitationem a Weisio iis adjungi cupiat, quae de imitatione peculiari libro commentatur est. Clarissimo Viro Domino Christiano Weisio, Georgius Melchior Ludolphus, Consiliarius Saxo Isenacensis Aulicus. S. D. P. EX quo tempore elegantiorum literarum studia tuorum, Vir Clarissime, scriptorum familiaritatem mihi conciliarunt, non potuit non fieri quin et amicitia tua frui, teque eloquentiam Romanam, quae ab aliis curis vacuo mihi jucundissimae est oblectationi, docentem audire, vehementer desiderarem. Id vero cum temporis locique ratio non tulerit, meam erga Te benevolentiam studiumque literis hisce aperire, humanitatis tuae celebritate fretus, non dubitavi. Annus est et quod excurrit, cum de Imitatione auctorum cogitationes tuae in manus meas inciderunt, quas, ut perquam avide perlegi, artificii hujus fontes a caeteris, qui de Imitatione sunt commentati, praetermissos, abs Te uno solide inquisitos esse atque commonstratos, impense sum gavisus. Unum est quod suspensum me tenet, ne, quae ad methodum tuam in exemplis particularibus felicissime successura est imitatio, in orationis totius Compage, sive, ut mentem exponam clarius, in exercitio styli universali eundem habitum, formam, Spiritum, quem auctor ad imitandum electus prae se fert, vix ac ne vix quidem sit habitura. Equidem animadversum abs Te, idque rectissime, memini, esse in auctorum unoquoque. quod imitari nequeamus; Subiit tamen animum cogitario, num fortassis parari possit subsidium, si, quod neque in tuis, neque aliorum mihi hactenus visis libris legi, auctorum praestantiorum Styli criterium non generali tantum, ut fieri solet, judicio, qualia collegit nuperrime Auctor libelli, cui titulus Latinitatis restitutae, sed speciatim in selectu vocum, compositionis phrasium, particularum structura denique, atque ornatu ei auctori familiari, quo scilicet ab aliis inprimis distingui possit, exhiberetur? Deinde, cum ad cujusvis thematis, chriae aut Epistolae elaborationem commodum foret, exemplum aliquod simile in auctore quodam probato habere in promtu, ad quod idea orationis excogitari queat, laborem profecto suscepturus esset utilissimum, qui hunc in finem ex variis auctoribus etiam recentioribus, exemplorum rariorum apparatum per indicem saltem congereret. Tua autem quae sit hisce de cogitatis sententia, valde aveo scire. Certe ab alio praeter te proficisci haec posse, tantum abest ut existimem, ut potius ea in re omnes studio, industria, methodi facilitate, usu denique et promta voluntate abs Te superari sim, persuasus. Neque dubito ea quae dixi omnia dudum esse Tibi inquisita atque parata. Quorum in communionem ut me pervenire patiaris, etiam atque etiam rogatum te volo. Id si feceris, benevolentiam in me tuam omni laude omnique officiorum genere nunquam non sum prosecuturus. Vale. Dabam Isenaci 6. Aug. 1703.