Latin
2.6 to 2.7
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Mirari cogimur ferream horum hominum patientiam, et spontaneam liberorum ingeniorum in servitutem adeo duram deditionem: inhumanum nobis modo videtur, si hi homines sua scientia inflati omnes eruditos ad illud verborum Martyrium rapere velint. Ea tamen seculi nostri est felicitas, ut hoc antecedentium temporum gravissimum praejudicium deridere videatur, et nemo omnem elegantiam atque eruditionem solis Veterum dictionibus contineri facile credat, quique adhuc credant, pauci sint ex antiquo orbe forte superstites, quorum Censuram tanti faciendam esse non putavi, ut ab editione harum literarum me deterreri sinerem. Nam non inficior, neglectam hic saepius verborum esse curam, uti in literis ad familiares non raro fieri solet: eas autem ob illud supprimendas esse non statui, cum etiam aliis usibus inservire, iisque, qui rebus magis quam verbis delectantur, non prorsus ingratae esse queant. Sunt literae animi indices, quae quo magis ad naturae simplicitatem accedunt, et ab affectata cultura remotae sunt, eo magis scribentis veram imaginem repraesentant, parumque fucati continent: propterea aeque aestimandae ac illae, quibus famam acquirere, in publicum prodire et applausum conciliare studuerunt: quae genuinam scribentis faciem plurimum ementiuntur. Dicant autem, quid velint atque suo sensu abundent magni illi Critici: novum Censorum genus praesentem literarum editionem expectat. Non deerunt, quibus mei muneris partes non explevisse videbor, quod non majorem literarum molem, quam paratam habebam, protrudere voluerim, sed rejiciendo multas et resecando plures non adeo magnum earum numerum exhibeam. Fateor, me ab hac papyri et sumptuum prodigalitate alienum fuisse. Imo fateor, me saepius multa ex ipsis literis delevisse, ac plurima suppressisse: quae vero ita erant comparata, ut earum notitia optime carere Lectorem posse, crederem. Nam ad quid prolixiores literarum introitus aut finales clausulae, nihil acuminis, sed notas illas bene precandi formulas continentes inserviunt? Quam utilitatem ex literis polliceri nobis possumus, quae saepius nihil nisi verba, amoris mutuae contestationes similiaque continent, ut scriptae modo videantur, ne nihil scriptum fuisse dici queat. Interim, si plurimas epistolarum evolvas collectiones, magnam illarum vastitatem deprehendes, quam egregio temporis et sumptuum compendio in angustiora volumina cogere posses, nisi volupe esset bibliothecam praegrandibus atque ex pondere et mensura aestimandis voluminibus oneratam videre, Sed non vivimus hodie in isto seculo, in quo docti homines ad superstitionem usque coluntur, et quaevis schedulae a Viro magnae famae leviter calamo maculatae sanctarum reliquiarum instar custodiuntur, omniaque inter oracula referuntur. Judicium nostrae aetatis est liberum, quod, ut virorum merita veneratur, ita etiam magnum aliquando Homerum dormitare credit. Haecque est: causa, cur non literas, quotquot reperiri potuerunt, sed selectiores tantum typis exscribi curaverim: et a Te, Lector Benevole, non tam numerari eas quam legi velim.