Latin
2.8 to 2.9
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Optandum esset, ut in hodierna Librorum multitudine is, qui numerum eorum augere audet, de utilitate primum quaereret, quam ex suo opere literato orbi promittere queat: ne Lectoribus postea de temporis et sumptuum jactura querendi necessitatem imponeret. Et fateor, hac obligatione me non solutum esse credidisse, sed omnino diu meditatum fuisse, an praesenti collectione rem non in utilem susceperim. Sed uti hic non tam meo ingenio indulgeo, quam potius aliorum arbitrio decisionem relinquo: ita licebit generaliora quaedam de utilitate ex Collectionibus Literarum ab Eruditis conceptarum haurienda disserere. Est illa certe insignis, si ad Historiam Literariam respiciamus, Nam quae ad fata singularia Eruditorum spestant, et eorum vitae historiam concernunt, plerumque in literis recensentur amicis. Quamvis autem harum rerum notitia ad eruditionis verae aliquam partem referri proprie nequeat, et non satis mirari eorum hominum ingenium possim, qui integram pene vitam in scrutinio talium rerum consumunt, ut sciant, quoties morbo decubuerint eruditi, quot uxores habuerint, aut quot illis obtigerint casus, qui ne minimum cum re literaria habent commercium: nihilosecius fateor, aliquam etiam voluptatem rerum harum notitiae inesse, et eorum fata, quorum nomen praeclara facta et scripta distinxerunt, nos libenter scire velle, cum in communi vita saepius de eorum casibus curiosi simus, qui vel asola facie nobis innotuerunt: Cur vero eam curiositatem erga Viros, quorum scriptis et laboribus nos debere aliquid profitemur, vituperemus? Hanc vero utilitas ea quoque comitatur, ut ad consectaria moralia applicari possint casus Virorum doctorum: his enim meditationibus optime inservit Historia, quae si cum morali disciplina conjuncta est, regulis vitam quasi largitur. Proinde magni semper fecerunt eruditi Collectiones literarum, a Viris eruditis scriptarum, cum non raro notatu digna, quae iis acciderunt, referant, eaque communicent, quae saepius frustra in Biographiis quaerimus. Constituunt haec speciem Historiae arcanae: Nam suis familiaribus per literas communicare ea solent, quae alios nescire malunt: res quae non delectatione caret, si in manus perveniant aliorum literae, ex quibus arcanam eorum vitae historiam petere queamus. Major vero ea est utilitas, quod in literis internam etiam animi dispositionem delineatam intueri saepius possimus. Nunquam liberius humanus agit animus, quam dum nullam simulandi aut dissimulandi rationem videt. Hinc liberius meditatur, quam loquitur: sed loquitur aut scribit etiam aliquando liberius, si sermo ad personam dirigatur, quam amoris vi secum coaluisse sentit.