Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCVI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.95
Unproofread scanNot analysed yet
Controversiae ob lectionem in Historiam Ecclesiasticam. Vir Praenobilissime atque Amplisime, Amice et Compater singulariter colende. Adie XXV. Martii iterum egi Jenae, clementissime dimissius a Serenissimo Saxoniae Duce Alberto, qui me multis magnisque ornavit gratiis, cum contra me persequerentur Vinarienses aliquot Ministri, qui jam etiam per divinam gratiam resipuerunt, de causae meae Sulpitianae bonitate plusquam satis docti. Sic et publice et privatim lego diligenter, et totus sum in Introductione ad historiam Ecclesiasticam concinnanda: de qua miros in simpulo fluctus movit. D. Veltheimius: sed ab aulis hoc nomine cum ignominia rejectus. Brevi igitur, si non integram, bonam tamen hujus introd. partem una cum vita Spalatini; sed et fortassis Historiam Gothanam accipies. Atque o utinam valerem recte! Nam ex ventriculi imbecillitate summa in phtisin incidi: sic tamen, ut jam pituitam copiose rejiciam, et spes sit convalescendi brevi. Causa pietatis tandem triumphabit, postquam detectus est alastor chartae famosae. Vale et ama, T. Nobiliss. Amplitud. d. 29. Julii 1693. observantiss. C Sagittarium.