Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCVII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.96
Unproofread scanNot analysed yet
Dolet, sibi interdictas fuisse praelectiones in Sulpitii Historiam. Nobilissine, Amplissimeque Vir. Fautor, Amice atque Compater plurimum colende. PRofecto erubesco, quoties cogito, quod tamdiu nihil ad Te literarum dedi. Mihi tamen etiam credas velim, rarius diem praeterlapsum, quo non tua mihi succurrerit memoria, ac pro tua salute, et Scholicorum laborum benedictione conceperim vota. Bene autera est, quod hactenus sic satis feliciter vixeris; quamvis, nescio quis, rumor ad aures pervenit meas, Tibi cum aliquo Procerum aliquid liticularum intercessisse. Me graviter hactenus exercuerunt Theologi, qui in Sulpitium Historicum praelectiones, quasi ad Ecclesiasticam pertinerent Historiam (inter Biblicam et Ecclesiasticam noluerunt distinguere) extorqueri muneri meo voluere: imo quantum est in ipsis extorsere. Nam prius quam indignissimas ab iisdem propositas accipere maluerim leges, differre volui lectiones publicas, donec de hac causa dispiceretur. Hinc est, quod vernalis nullus per Theologorum vehementiam prodierit Catalogus: et nunc loco Sulpitianarum praelectionum pauca haec, quae vides, Pro-Rector Wedelius Catalogo inseruerit. Quorsum haec evaserint, nescio: nunquam tamen puto fore, qui Deus suam causam deseruerit. Pauca nunc mitto, quae ut benevole accipias, rogo. Brevi plura, et in his ipsum Sulpitium noviter editum accipies. Vale et ama T. Amplitud. Scribebam Ienae d. 6. Oct. 1690. Observantiss. Sagittarium.