Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCIIX.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.97
Unproofread scanNot analysed yet
De Historicis Academiarum. De Codice Diplomatico Doberlugensi. Vir Nobilissime atque Amplissime, Fautor et Amice singulariter colende, atque Compater item honoratissime. MUltum Tibi debeo pro navata in impetrando Pessinae Marte Moravico opere. Si gemino precio etiam alii libri venduntur Pragae, plures Historicos in Bohemia impressos volupe esset redimere. Quod si igitur Catalogos bibliopolarum Pragensium vel typis impressos, vel MS. liceret nancisci, (de quo forte Te certiorem faciet Balbinus) enotarem aliquos cum tempore coemendos. Caeterum quia Martis Moravici prima tantum pars prodiit, quae de altera spes sit, scire desidero; itemque annon gloriam Pragensis Academiae recusuri sint Pragenses. Conquiro enim libros Historiam Academiarum illustrantes, utpote qui multam lucem foenerentur historiae universae literariae, in qua jam a pluribus annis desudo. De Lusatia Magdeburgensi Archidioecesi olim adscripta CI. Balbino nihil constare video: an igitur Dresda (quo profecturus sum a festo Paschatos) quaedam sit suppeditatura, docebit dies. Multa dedit Meibomius privilegia Magdeburgensia, fateor: sed si vixerit Balbinus, longe plura in Magdeb meis videbit. In Anhaltina historia lente procedit typographus, nec tamen, quia primum Alphabetum jam finivit, ultra quaterniones quatuor vel quinque excedet opusculum. In re scholastica Lusatiae si monasteriorum quoque historiam nobis dederis, (de quo tamen dubito) non omittes Doberlugensia: cujus monasterii privilegia singulari volumine comprehensa habentur in Bibliotheca Academica. Vale et res tuas in patriae ac orbis eruditi decus semper felicicer gere. Sed et amare perge T. Sagittarium. Scribeb. 10. die Febr. quo humabitur Joh. Philippi Slevoigtii Juris et Moral. Prof. Uxor juvencula, eademque optima, et, quod caput est, Parentum et Avi superstitum unica filia et neptis. Incredibilis ergo hic luctus ac squalor est, qui me quoque afficit, utpote qui has nuptias unice conciliaveram; sic sunt humana.