Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 10. Imperatores Turcorum: Baiazetes II. Peloponneso potitus, Selimus Aegypto
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Gravior motus ex oriente fuit. MOHAMMEDI enim, qui Constantini urbem suae ditionis fecerat, successit filius BAIAZETES II, Methones, quae nunc Modon est, in Peloponneso expugnator. Multas cum fratre GEMES, aliis ZIZIMUS dicto, de imperio habuit controversias. Hic vero praelio victus Maltham aufugit, et nec ibi satis securus ad Gallos. Sed Romam evocatus, insidiis Alexandri VI. qui aere corruptus erat, periit. Baiazethi post XXX. annos, saeculo duodecimo, itidem successit filius SELIMUS, qui Aegyptum et Syriam, devictis Saracenis, subegit, quem post VIII. fere annos SOLIMANUS excepit, gravior Christianae rei publicae futurus. Etenim saeculi, quod scribimus, XXI. et XXII. annis non modo Rhodo insula potitus est, eiectis S. Ioannis equitibus, verum etiam Albam Graecam, ad Danubii ac Savi confluentes urbem nobilem, expugnavit, nunc Ungariae iugulo mucronem admoturus.